banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale occupa Nocera
Pagina 62 Numero 140

 Hannibal agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi occupandi, quo tutior cursus navibus ex Africa esset; sed, postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit, petivit Nuceriam. Eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi, saepe sollicitando nequiquam nunc plebem, nunc principes, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes oppidani cum singulis abirent vestimentis. Itaque dilapsi sunt ii omnes per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque. Nucerina praeda deinde Poenis militibus data est populanda, urbs direpta atque incensa est. Interim Nolam primores civitatis Marcello defendendam tradiderunt, qui plebem timerent.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48255
[emi53rm] - [2021-03-23 06:49:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!