banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Amore fraterno
Pagina 388 Numero 46

 Cum Furiae Orestem exagitabant, Orestes ipse Delphos venit sciturus malorum remedium. A deo responsum est ut in terram Taurinam ad regem Thoantem veniret indeque de templo Dianae signum Argos duceret; deus dixit tunc finem malorum fore. Orestes cum Pylade sodale suo navem conscendit celeriterque ad Tauricos fines devenerunt quorum mos fuit ut hospites templo Dianae immolaretur. Ubi Orestes et Pylades in terram Taurinam pervenerunt, a pastoribus deprehensi ad regem Thoantem deducti sunt. Thoas suo more iussit eos vinctos in Dianae templum duci ut immolarentur; in Dianae templo Iphigenia Orestis soror deae sacerdos fuit. Iphigenia statim Orestem fratrem agnovit et ipsa signum Dianae coepit avellere. Thoanti regi causam quaerenti Iphigenia respondit eos sceleratos signum contaminavisse et oportere id ad mare duci et dixit necesse esse Thoantem imperare ne cives extra urbem venirent. Iphigenia persuasit Thoanti ut omnia postulata faceret et tollens signum ad litus venit cum Oreste et Pylade. Postea Iphigenia, Orestes et Pylades in navem ascenderunt et vento secundo ad insulam Zminthen ad Chrysem Apollinis sacerdotem venerunt.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48941
[darkshines] - [2021-03-24 13:33:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!