banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Amore e Psiche (terza parte)
Pagina 38 Numero 2

Interea Psyche e perspicua pulchritudine sua nullum fructum percipite. Eius divina species ut simulacrum divinum spectatur ab omnibus laudatur ab omnibus; nullus vir autem, nuptiarum cupidus, eius petitor accedit, quia ut simulacrum omnes eam mirantur. Duae maiores sorores, quarum temperatam formositatem nullus populus celebraverat, regibus iam nupserant et vitam beatam agebant. Psyche, aegra corporis animique saucia, vidua domi residens, desertam solitudinem suam deflet et formositatem suam fastidit. Sic infortunatissimae filiae miserrimus pater, iram deorum verens, dei Milesii vetustissimum oraculum percontatur, et precibus et victimis pro filia sua nuptias a numine petit. Sed Apollo sic respondit: «Puellam duc funebri ornatu in montem: non generum mortalem habebis sed saevum malum quod pinnis volitans cuncta fatigat et flammaque ferroque singula debilitat».
Apuleio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47969
[emi53rm] - [2020-11-18 06:57:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!