banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Amore e Psiche (sesta parte)
Pagina 58 Numero 4

Postero die Venus, Psyche vocata, superbis verbis sic imperavit: «Vide, Psyche, illud nemus! Oves ibi nitentes aurique colore florentes vagantur. Eorum pretiosi velleris floccum quoquo modo tonde et mihi confestim trade!» Tum Psyche ad flumen perrexit ut morte requiem malorum haberet. Sed in fluminis ripa viridits harundo sic ei insurravit: «Psyche, te oro ne tua miserrima morte sanctas aquas meas polluas polluas. Ego, consilio te adiuvabo: hac hora, dum sol flagrat, oves rabidae esse solent et cornu acuto, fronte saxea et venenatis morsibus in mortales saeviunt. Quamobrem sub illa procerissima platano late! Sed cum, sedato calore et mitigata furia, oves laxaverint animum percussis frondibus attigui nemoris, lanosum aurum reperies quod passim stirpibus haeret». Itaque Psyche, observatis omnibus consiliis benignae harundinis, sine ullo periculo aurei velleris congerim Veneri reportavit.
Apuleio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47980
[emi53rm] - [2020-11-20 05:17:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!