banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Amore e Psiche (quarta parte)
Pagina 39 Numero 4

Cum nox pervenit, maritus ignotus in thalamum revertitur et in altum soporem descendit. Tunc Psyche novaculam arripit et lucerna utens maritum anxia tuetur et dulcissimum omnium animantium, Amorem formosissimum deum formose cubantem videt. Dum divini vultus pulchritudinem intuetur, se recreat: videt aureum caput, cervices lacteas, genas purpureas, alas et plumulas delicatas. Ad dum insatiabili animo Psyche maritum suum rimatur et eius arcum sagittasque ante lectuli pedes positas miratur, lucerna, sive invidia sive quod contingere et quasi basiare tale corpus ipsa conabatur, evomuit stillam ferventis olei super umerum dexterum dei. Amor subito experrectus evolat et de alto cacumine cupressi sic eam graviter adfatur: «Ego quidem matris meae Veneris praeceptorum immemor fui. Illa te miseri hominis cupidine devinctam infimo matrimonio addici iusserat, ego autem te coniugem meam feci. Nunc, illae quidem consiliatrices egregiae, sorores tuae, tam perniciosi consilii poenas luent, te vero tantum fuga mea puniam».
Apuleio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47971
[emi53rm] - [2020-11-19 06:36:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!