banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alcibiade... tradisce tutti
Pagina 403 Numero 13

Alcibiades, victis Atheniensibus, non satis tuta eadem loca sibi existimans, penitus in Thraciam se abdidit, sperans ibi facile suam fortunam occulere. Thraces autem postquam eum cum magna pecunia venisse senserunt, insidias fecerunt: ea quae apportaverat omnia surripuerunt, sed ipsum capere non valuerunt. Ille, cernens nullum locum sibi tutum in Graecia propter potentiam Lacedaemoniorum, ad Pharnabazum in Asiam pervenit: eum quidem adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo ("nessuno", nom.) in amicitia antecederet. Namque ei Grynium dederat, in Phrygia castrum tam opulentum, ut ex eo quingena ("cinquecento", acc. n.) talenta vectigalis caperet. Sed tanta fortuna ALcibiades non erat contentus neque Athenas victas Lacedaemoniis servire sustinebat. Itaque omni sua cogitatione se dedit ut patriam liberaret. Sed videbat id sine rege Persarum non posse (inf. pres. da possum) perfici, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque dubitabat facile se talem amicitiam impetraturum esse: nam ille sciebat Cyrum, regis fratrem, contra eum bellum clam parare Lacedaemoniis adiuvantibus et magnam se obtenturum esse gratiam pro certo habebat, si id aperuisset ("se avesse rivelato tale segreto").
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46840
[mastra] - [2020-10-23 13:28:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!