banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Agatocle conquista il potere
Pagina 91 Numero 20

A Murgantinis, apud quos exulabat, odio Syracusanorum primo praetor, mox dux creatur1. In eo bello et urbem Leontinorum capit et patriam suam Syracusas obsidere coepit, ad cuius auxilium Hamilcar, dux Poenorum, inploratus depositis hostilibus odiis praesidia militum mittit. Ita uno eodemque tempore Syracusae et ab hoste civili amore defensae et a cive hostili odio inpugnatae sunt. Sed Agathocles cum videret fortius defendi urbem quam oppugnari, precibus per internuntios Hamilcarem exorat, ut inter se et Syracusanos pacis arbitria suscipiat, peculiaria in ipsum officia sui repromittens. Qua spe inpletus Hamilcar societatem cum eo mutuae potentiae iungit, ut quantum virium Agathocli adversus Syracusanos dedisset, tantum ipse ad incrementa domesticae potentiae recuperaret. Igitur non pax tantum Agathocli conciliatur, verum etiam praetor Syracusis constituitur. Tunc Hamilcari expositis insignibus Cereris tactisque in obsequia Poenorum iurat.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43305
[emi53rm] - [2020-10-15 06:52:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!