Mario e Lutazio sconfiggono i Cimbri e i Tèutoni


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mario e Lutazio sconfiggono i Cimbri e i Tèutoni
Pagina 387 Numero 470

 Dum bellum in Numidia contra Iugurtham gerItur, Romani consules M.Manlius et Q. Caepio a Cimbris et Teutonis et Tigurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum gentes, victi sunt iuxta flumen Rhodanum et ingenti internecione etiam castra et magnam partem exercitus perdiderunt. Timor Romae grandis fuit, quantus vix Hannibalis tempore Punici belli, ne iterum Galli Romam venirent. Ergo Marius post victoriam Iugurthinam secundo consul est factus bellumque ei contra Cimbros et TeutOnes decretum est. Tertio quoque ei et quarto delatus est consulatus, quia bellum Cimbricum protrahebatur. Sed in quarto consulatu collegam habuit Q. Lutatium Catulum. Cum Cimbris itaque conflixit et duobus proeliis ducenta milia hostium cecidit, octoginta milia cepit et ducem eorum, propter quod meritum absens quinto consul est factus. Interea Cimbri et TeutOnes, quorum copia adhuc infinita erat, ad Italiam transierunt. Iterum a C. Mario et Q. Lutatio contra eos dimicatum est, sed a Catuli parte felicius. Nam proelio, quod simul ambo gesserunt, centumquadraginta milia aut in pugna aut in fuga caesa sunt, sexaginta milia capta. Romani milites ex utroque exercitu trecenti perierunt. Tria et triginta Cimbris signa sublata sunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 14 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di un brano.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9944

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile