banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'inganno di un sacerdote romano
Pagina 373 Numero 456

 Servio Tullio regnante, cum in agro Sabino cuidam patri familias praecipuae magnitudinis et eximiae formae vitula nata esset, a vatibus pronuntiatum est, si quis illud animal Dianae in Aventino monte immolavisset, eius patriam totius orbis terrarum imperio potituram esse. Laetus ergo vaticinio dominus, summa cum festinatione profectus, vitulam ante aram Dianae constituit, sacrificio imperium humani generis Sabinis consecuturus. De qua re antistes templi admonItus, illum hortatus est, ne victimam caederet prius quam proximi amnis se aqua abluisset. Dum autem rusticus, consilium secutus, alveum Tiberis petit, sacerdos, occasionem nactus, vitulam immolavit, ut populo Romano orbis terrarum imperium pio sacrificii furto adipisceretur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9930
[degiovfe] - [2019-05-09 11:04:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!