Per me Scipione sarà sempre vivo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Per me Scipione sarà sempre vivo

 Mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus, vivit tamen semperque vivet; virtutem enim amavi illius viri, quae extincta non est; nec mihi soli permanet ante oculos, qui illam semper in manibus habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. Nemo umquam animo aut spe maiora suscipiet sine illius memoria atque imagine. EquIdem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo Scipionis amicitia melius. In hac mihi de re publica consensus, in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit. Numquam illum ne minima quidem re offendi, nihil audivi ex eo ipse molestum; una domus erat, idem victus, isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes. Sed nec illa extincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, nec diutius iam in hoc desiderio esse possum. Omnia autem brevia tolerabilia esse debent, etiamsi magna sunt.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9907

[silly] - [2010-05-16 00:45:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile