Il Temporeggiatore


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il Temporeggiatore

 Ego Q. Fabium, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ut aequalem dilexi: erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutavErat. Quamquam eum colEre coepi non admOdum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum: consul enim primum fuErat anno post quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum, quintoque anno post ad Tarentum. Quaestor deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille iam admOdum senex esset. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat; nam unus hic homo nobis, ut ait Ennius, cunctando restituit rem. Nec vero in armis praestantior quam in toga fuit: qui, consul itErum, C. Flaminio tribuno plebis, agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus autoritatem dividenti, quoad potuit restItit; augurque cum esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri quae pro reipublicae salute gererentur, quae autem contra rempublicam ferrentur contra auspicia ferri.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9894

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile