Fatti portentosi aumentano il terrore

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fatti portentosi aumentano il terrore

 Prodigia ex multis simul locis nuntiata timorem auxerunt: in Sicilia nonnullis militibus spicula flagraverunt, in Sardinia equiti in muro vigilias exploranti scipio in palma arsit et litora crebris ignibus fulserunt et scuta duo sanguine sudaverunt, et milites fulminibus icti sunt et solis orbis minutus apparuit, et Praeneste ardentes lapides de caelo ceciderunt, et Arpis parmae in caelo conspectae sunt pugnansque cum luna sol, et Capenae duae interdiu lunae micaverunt, et aquae Caeretes sanguine mixtae fluxerunt fonsque Herculis cruentis maculis respersum manavit, et in Antiati metentibus cruentae spicae in corbem ceciderunt, et Faleriis caelum velut magna voragine fissum apparuit unde ingens lumen effulsit; sortes sponte attenuatae sunt unaque excessit ita scripta: «Mavors telum suum concUtit», et simul Romae signum Martis, Appia autem via simulacra luporum sudaverunt, et Capuae imago caeli ardentis fuit lunaeque inter imbrem cadentis. Tum decemvirorum consilio Iovi fulmen aureum decretum est, Iunoni atque Minervae dona ex argento data sunt et Iunoni Reginae in Aventino Iunonique SospItae Lanuvii magnae hostiae sacrificatae sunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9888

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile