Preparativi di guerre contro Antioco


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Preparativi di guerre contro Antioco

 Eo tempore minus ea bella, quae gerebantur, curae patribus erant, quam exspectatio nondum coepti cum AntiOcho belli. Nam etsi per legatos identIdem omnia explorabantur, tamen rumores, temEre sine ullis auctoribus orti, multa falsa veris miscebant. Inter quae allatum erat, cum in Aetoliam venisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum esse. Itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe misErat in Graeciam, tamen, quia non copiis modo, sed etiam auctoritate opus erat ad tuendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octavium et Cn. Servilium et P. Villium legatos in Graeciam misit; et ut M. Baebius ex Bruttiis ad Tarentum et Brundisium promoveret legiones, decrevit; ut inde, si res poscEret, in Macedoniam traiceret; ut M. Fulvius praetor classem navium viginti mitteret ad tuendam Siciliae oram. AddIdit alimenta rumoribus adventus Attali, Eumenis fratris, qui nuntiavit Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse et Aetolos ita se parare, ut sub adventum eius in armis essent. Et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae sunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9879

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile