Religiosità dei Segestani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Religiosità dei Segestani

 Segesta est oppidum veterrimum Siculorum, quod ab Aenea fugiente a patria atque novas sedes sibi quaerente, conditum esse traditur, cuius oppidi incolae amicitia populi Romani iamdiu utebantur. Apud hos fuit ex aere Dianae signum, singulari artificio factum, quod antiquissima et singulari veneratione ab omnibus Siculis colebatur. Haec Diana erat posita Segestae, in templo quodam, in sane excelsa basi, in qua grandibus litteris Publii Africani nomen erat incisum. Signum admodum amplum et excelsum erat, cum stola matronali; verumtAmen inErat in illa maiestate facies et habitus virginalis. Sagittae pendebant ab umero, sinistra manu tenebat arcum ex argento, dextera ardentem facem praeferebat. Hanc cum Verres, Siciliae praetor, sacrorum omnium et fanorum praedo, vidisset, flagrare cupiditate atque amentia coepit. Tunc imperavit Segestae magistratibus ut eam de basi demolirentur sibique darent. Qui cum negarent, modo eos rogabat, modo iis minabatur. Tandem Segestani, magno metu praetoris victi, eius imperio obtemperare coacti sunt. Sed videte quanta religio fuerit apud Segestanos! Nemo enim fuit, neque liber neque servus, qui auderet illud signum manu attingere: barbari pretio adducendi fuerunt qui id tollerent et ad praetorem ferrent.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9878

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile