Chi giudica deve essere libero dalle passioni


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Chi giudica deve essere libero dalle passioni

 Omnes homines qui de rebus dubiis consultant ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum provIdet ubi illa officiunt, nec quisquam libidini simul et usui parere potest. Ubi intenderis ingenium, valet; si libido possIdet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi, ira aut misericordia impulsi, male consuluerint; sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra libidinem animi sui recte atque ordine fecerunt. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus crevErat, infida atque adversa nobis fuit; sed postquam, bello confecto, de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum esse diceret, impunitos eos dimiserunt. Item bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecerunt: magis quid se dignum esset quam quid in illos iure fieri posset quaerebant.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9873

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile