Agesilao si impadronisce del potere


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Agesilao si impadronisce del potere

 Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie ab Atheniensi Xenophonte, qui discipulus Socratis fuit, collaudatus est: nam illo usus est familiarissime. Hic primum de regno cum Leotychide, fratris sui filio, contentionem habuit. Mos erat enim, a maioribus Lacedaemoniis traditus, ut duos haberent semper reges, qui nomine regis magis quam imperio fruebantur. Hi ex duabus familiis, Procli et Eurysthenis, eligebantur, qui primi ex progenie Herculis Spartae reges fuErant, neque ex aliis familiis regem deligere licebat. Post alterius regis interitum, primum succedebat qui maximus natu esset ex liberis eius qui decessErat: sin is virilem prolem non reliquisset, tum deligebatur qui proximus esset propinquitate. Tunc mortuus erat rex Agis, Agesilai frater; filium reliquerat Leotychidem, sed natum non agnovEerat; eundem tamen moriens suum esse dixerat. Ei igitur de honore regni cum Agesilao, patruo suo, contendendum fuit, neque tamen regno potiri valuit. Nam Lysandri opera, hominis factiosi et iis temporibus potentis, Agesilaus antelatus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9870

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile