Alcibiade primeggiava su tutti


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alcibiade primeggiava su tutti
Pagina 330 Numero 398

 Alcibiadem, infamatum a plerisque, tres gravissimi historici summis laudibus extulerunt: Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus, et Timaeus: qui quidem duo maledicentissimi in illo uno laudando consensuerunt. Namque ea, quae supra scripsimus, de eo praedicaverunt atque hoc amplius: cum Athenis, splendidissima civitate, natus esset, omnes splendore ac dignitate vitae superavit; postquam, patria expulsus, Thebas venit, adeo studiis eorum inserviit, ut nemo eum labore corporisque viribus posset aequiperare (omnes enim Boeotii magis firmitati corporis quam ingenii acumini inserviunt); idem postea Lacedaemone, ubi summa virtus in patientia ponebatur, duritiae se dedit, et parsimonia victus atque cultus omnes Lacedaemonios vicit. Fuit praeterea apud Thraces, homines violentos cupidinibusque obnoxios: hos quoque his rebus antecessit; venit etiam ad Persas, apud quos summae laudis erat fortiter venari, luxuriose vivere: quorum consuetudinem cum imitatus esset, illi ipsi eum in his rebus maxime admirati sunt. Qua re effecit ut, apud quoscumque esset, princeps poneretur, habereturque carissimus.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9869

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile