Usanze dei Germani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Usanze dei Germani

 Germani reges ex nobilitate, duces ex virtute sibi sumunt. Neque regibus infinita aut libera potestas est, et duces, quos sibi elegerunt, exercitibus exemplo et admiratione potius quam imperio praesunt. Quare libentius eorum imperiis parent, si illi prompti, si conspicui, si ante aciem pugnant. Ceterum milites neque animadvertere neque vincire neque verberare cuiquam, ne ducibus quidem, sed solum sacerdotibus licet, quasi deus ipse haec impEret, quem adesse bellantibus et interesse proeliis putant. Effigies et signa deorum in proelium portant, et id praecipue ad fortitudinem incitamento omnibus est. Non casus nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum in acie facit, sed familiae et propinquitates; in proximo pignOra habent, unde feminarum ululatus infantiumque vagitus a pugnantibus audiri possint. Hi cuique sanctissimi testes virtutis sunt et maximi laudatores: ad matres, ad coniuges vulnera ferunt, nec illae numerare aut exigere plagas pavent, cibosque et hortamina pugnantibus gestant.
da Tacito


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9848

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile