Giudizio su Epaminonda


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giudizio su Epaminonda

 Fuit incertum, Epaminondas vir melior an dux esset. Nam et imperium non sibi, sed patriae bono semper quaesivit, et pecuniae adeo parcus fuit, ut etiam funeri sumptus defuErit. Gloriae quoque non cupidior quam pecuniae erat, quippe ei recusanti omnia imperia delata sunt, honoresque ita gessit, ut ornatum non accipere, sed dare ipsi dignitati videretur. Iam litterarum studium, iam philosophIae doctrina tanta, ut mirabile videretur, unde tam insignis militiae scientia homini inter litteras nato. Neque ab hoc vitae proposito mortis ratio dissensit. Nam ut relatus in castra semianimis vocem spiritumque collegit, id unum a circumstantibus requisivit, num cadenti sibi scutum ademisset hostis. Quod ut servatum audivit allatumque velut laborum gloriaeque socium osculatus est, iterum quaesivit, utri vicissent. Ut audivit Thebanos, bene habere se rem dixit atque ita velut gratulabundus patriae exspiravit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9843

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile