Papirio Pretestato


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Papirio Pretestato

 Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire neque eorum simplicitati diffidere. Olim, cum in senatu res gravissima tractata esset, placuit senatoribus ne quis eam rem enuntiaret priusquam decreta esset. Mater Papirii pueri, cum filio occurrisset e curia egredienti, percontata est eum quidnam in senatu patres egissent. Puer respondit omnibus hoc tacendum esse. Mater fit audiendi cupidior et rursus quaerit, sed puero non persuadet. Secretum rei et silentium pueri animum matris ad inquirendum everberat; quaerit igitur, irata puero, compressius violentiusque. Tum puer, matre urgente, lepidi mendacii consilium capit: dicit in senatu actum esse utrum videretur utilius Romanis ut viri binas uxores, an feminae binos maritos haberent. Statim matrona, valde mulieribus timens, rem propalat; itaque postridie matrum familias caterva ad senatum venit. Lacrimantes et obsecrantes orant ut femina potius duobus maritis nubat, quam vir duas feminas uxores ducat. Senatores, huius muliErum intemperantiae causa cognita, fidei atque ingenio pueri plaudunt; posthac vero pueri cum patribus in curiam intrare vetIti sunt, praeter illum unum Papirium: qua re ei cognomen Praetextatus indItum est.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9841

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile