Felice posizione di Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Felice posizione di Roma

 Romulus, patre Marte natus, cum Remo fratre dicitur ab Amulio, Albae rege, ob timorem infausti oraculi apud TibErim expositus esse. Quo in loco cum sustentatus esset silvestri belua pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros incolebant, aequo animo libenterque illi parerent. Horum copiis cum se ducem praebuisset, oppressisse Albam Longam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque interemisse fertur. Qua gloria parta, novam urbem condere et firmare statuisse dicitur. Urbi suae autem locum incredibili opportunitate delegit. Neque enim apud mare eam condidit: nam illius viri excellenti providentiae consilioque visi sunt non esse opportunissimi ad urbem pastorum situs maritimi. Maritimus enim et navalis hostis in maris litoribus adesse potest ante quam venturus esse nuntietur, quia nullam navigationis peritiam pastores habent nec maritimis vigiliis litora tutari sciunt.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9819

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile