La condanna di Focione


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La condanna di Focione

 Phocion ingenio moribusque Aristidis non dissimilis fuisse fertur: nam ut Aristides cognomine Iustus est appellatus, ita Phocion Bonus. Ferunt Phocionem enim perpetuo pauperem vixisse, quamquam propter honores et magistratus ei a populo delatos ditissimus fieri potuerat. Non semper tamen integritas vitae benignam inter homines fortunam habuit. Ad annum prope octogesimum cum pervenisset, accusatus est quod Piraeum Nicanori prodidisse dicebatur. Cum accusatio ad ecclesiam delata esset, ne dicendi causam quidem ei data est facultas atque undecim viris traditus est, quibus ad supplicium, more Atheniensium, publice damnati tradebantur. Cum iam pedibus non valeret et vehiculo ad supplicium ferretur, Euphiletus quidam ei occurrit, qui familiaris ei fuerat. Hic, cum inter multas lacrimas dixisset: «Quam indigna ferre debes, Phocion!» ille: «At non inopinata», inquit: «similem enim exitum plerique clari viri Athenis habuerunt». Tantum fuisse dicitur multitudinis odium in eum, ut nemo liber ausus sit eum sepelire: itaque a nonnullis servis ex urbe elatus et sepultus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9814

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile