La resa di Genzio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La resa di Genzio

 Philippo, rege Macedoniae, mortuo, qui et adversum Romanos proeliatus erat et postea Romanis contra Antiochum auxilium gesserat, filius eius Perseus in Macedonia rebellavit, ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutores habebat Cotyn, Thraciae regem, et regem Illyrici, Gentium nomine. Romanis autem in auxilio erant Eumenes, Asiae rex, Ariaratus Cappadociae, AntiOchus Syriae, Ptolomaeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam sororem Persei uxorem habebat, utrisque se aequum praebuit. Dux Romanorum P. Licinius consul contra eum missus est et a rege gravi proelio victus. Neque tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem praestiterunt: nam antea se et suos senatui et populo Romano dedere debebat. Mox missus est contra eum L. Aemilius Paulus consul et in Illyricum C. Anicius praetor contra Gentium. Sed Gentius, facile uno proelio victus, mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum venerunt, bello intra XXX dies perfecto.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9751

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile