banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il giorno supremo di Troia
Pagina 179 Numero 197

 Iam Argivi noctis auxilio ab insula Tenedo veniebant, ut urbem invaderent somno vinoque sepultam. Sinon claustra immanis equi laxavit, ut redderet ad auras inclusos heroas. Graeci agmIna iungunt incendiisque omnia complent: Sigea freta igni late relucent. Venit summa dies et ineluctabile tempus Dardaniae. Fuit Ilium, et ingens gloria Teucrorum. Troiani turrim in praecipiti stantem convellunt ut Danaum agmina obruant. At alii sine mora succedunt, dum interea nullum telorum genus cessat. Priamus arma diu desueta nequiquam humeris imponit et inutile ferrum cingitur, ut extremum auxilium temptet, dum HecUba nataeque circum altaria sedent ac pavidae ut columbae divum simulacra amplexu cingunt. Ipse inter primos Pyrrhus, Achillis filius, dura bipenni limina perrumpit, postesque aeratos a cardine vellit. Elapsus de caede Pyrrhi Polites, unus natorum Priami, per vacua atria fugit saucius ut hosti se eripiat, sed ante ora parentum concIdit ibique multo cum sanguine vitam fundit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9666


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9666
[degiovfe] - [2017-03-23 16:23:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!