Le corone militari

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le corone militari

 Militares coronae multifariae sunt. Quarum nobilissimae sunt triumphalis, obsidionalis, civica, muralis, castrensis, navalis. Triumphales coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. Hae antiquitus e lauru erant, post ex auro fuerunt. Obsidionalis est ea quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant ei duci, qui liberavit. Ea corona graminea est. Hanc coronam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Punico secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberaverat. Civica corona appellatur ea quam civis civi, a quo in proelio servatus est, testem vitae salutisque perceptae dat. Ea est e fronde quernea, quoniam cibus antiquissimus quercus fuit. Muralis est corona quae donatur ab imperatore ei, qui primus ad murum accessit inque oppidum hostium ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est. Castrensis est corona quam donat imperator ei, qui primus hostium castra pugnans intravit; ea corona insigne valli habet. Navalis est, quae donatur maritimo proelio ei qui primus in hostium navem armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9653

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile