Costantino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Costantino

 Constantinus primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis similis fuit. Innumerae in eo animi corporisque virtutes claruerunt. Militaris gloriae appetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit. Nam etiam Gothos post civile bellum varie profligavit, sed pacem his ad postremum dedit, ingentemque apud barbaras gentes memoriam reliquit. Civilibus artibus et studiis liberalibus deditus erat; praeterea adfectator iusti amoris, quem ab omnibus sibi et liberalitate et docilitate quaesivit; sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, quos opulentiores clarioresque praestabat. Multas leges rogavit, quasdam ex bono et aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas, primusque urbem nominis sui ad altum fastigium evexit et Romae aemulam fecit. Dum bellum adversus Parthos gerit, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tricesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo Nicomediae in villa publica decessit. Eius mortem etiam crinita stella inusitatae magnitudinis denuntiavit: eam Graeci cometam vocant.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9635

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile