Vittorie dei Romani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Vittorie dei Romani

 Eo anno Romani ad Hispanias P. Cornelium Scipionem miserunt. Is filius erat P. Scipionis, qui ibidem bellum gessErat, annos natus quattuor et viginti, vir Romanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus. Scipio Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne aurum, argentum et belli apparatum Afri habebant, et nobilissimos obsides, quos ab Hispanis acceperant. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem capit, eumque Romam mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium fuit. Scipio Hispanorum obsides parentibus reddidit, quare omnes fere Hispaniae civitates ad eum desciverunt. Post quae Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, vincit fugatque et praedam maximam capit. Interea in Italia consul Q. Fabius Maximus Tarentum recepit, in qua ingentes copiae Hannibalis erant. Ibi etiam ducem Hannibalis Karthalonem occidit, XXV milia captivorum vendidit et praedam militibus dispertivit. Tum multae civitates Romanorum, quae ad Hannibalem descivErant prius, rursus se Fabio Maximo dediderunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9628

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile