Il lupo e il cane

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il lupo e il cane

 Olim lupus, macie confectus, cani perpasto occurrit atque his verbis eum compellavit: «Nos similes sumus aspectu et indole, ego etiam longe robustior et validior te; at tu nites, ego contra esurio. Cur fortuna tibi provida, mihi malevola fuit?». Canis condicionis suae causam demonstravit: «Specta», inquit, «illas aedes sub radicibus montis: illic vivo, dominorum bona custodiens. Pater familias ipse eiusque uxor atque liberi panem, ossa, carnis frusta mihi praebent: ita sine labore cotidie ventrem repleo. Profecto tibi quoque eAdem dabunt, si idem officium praestabis. Veni ergo mecum». Placuerunt lupo haec verba. Dum autem simul procedunt, lupus canis collum detritum aspIcit, eiusque rei causam quaerit. «Nonnumquam», respondit canis, «domini alligant me interdiu; ita luce quiesco, meliusque nocte vigilo». Cum haec audivit, lupus statim comitem deseruit et ad silvam remeavit: adeo libertatem, rerum omnium dulcissimam, optabiliorem quam vitae commoda existimabat.
da Fedro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9619

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile