I longevi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I longevi

 M. Valerius Corvinus centesimum annum complevit. Inter primum et sextum consulatum XL et VI anni intercesserunt, suffecitque integris viribus corporis non solum speciosissimis publicis ministeriis, sed etiam exactissimae agrorum suorum culturae, et civis et patris familiae optabile exemplum. Corvini vitae spatium aequavit Metellus, quartoque anno post consularia imperia, iam admOdum senex pontifex maximus creatus, tutelam caerimoniarum per duos et XX annos neque ore in votis haesitante neque in sacrificiis tremula manu gessit. M. autem Perpenna plurimos in senatum consul vocaverat, omnibusque superstes fuit; multos etiam censor, collega L. Philippi, legerat, sed septem tantummOdo reliquos vidit, toto ordine amplissimo diuturnior. Muliebris etiam vitae spatium non minus longum in compluribus apparuit, sed tres memorare satis erit. Nam et Livia Rutilii uxor septimum et nonagesimum, et Terentia Ciceronis tertium et centesimum, et Clodia Aufilii quintum decimum et centesimum explevit annum.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9612

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile