Gli spettacoli offerti da Augusto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gli spettacoli offerti da Augusto

 Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquies filiorum meorum aut nepotum nomine: in muneribus depugnaverunt hominum circiter decem milia. Bis athletarum undIque accitorum spectaculum populo praebui meo nomine et tertium nepotis mei nomine. Ludos feci meo nomine quater, aliorum autem magistratuum vicem ter et vicies. Consul tertium decimum ludos Martiales primus feci: ludos postea insequentibus annis senatus consulto et lege fecerunt consules. Venationes bestiarum Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut in amphitheatris populo dedi sexies et vicies: in venationibus bestiarum circiter tria milia et quingentae mortem invenerunt.Navalis proelii spectaculum populo dedi trans Tiberim, ubi nunc nemus est Caesarum: solum cavavi in longitudinem mille et octingentos pedes, in latitudinem mille et ducentos. In proelio conflixerunt triginta rostratae naves triremes aut biremes, plures autem minores; in classibus pugnaverunt, praeter remiges, milia hominum tria circiter.
da Res gestae divi Augusti


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9610

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile