banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'utilità delle mani
Pagina 98 Numero 102

 Natura manus ministras ad multas artes homini dedit. Manibus enim pingimus, fingimus, scalpimus, nervorum ac tibiarum sonos elicimus. Praeterea manus valde utiles sunt ad cultum agrorum extructionesque domorum, ad tegumenta corporum vel texta vel suta, omnemque fabricam aeris et ferri. Ideo opificum manus tecta, vestitus, itemque urbes, muros, domicilia, delubra hominibus praebent. Manibus etiam ciborum varietatem et copiam invenimus: nam agri operarum manibus culti multa gignunt, et praeterea vitam sustentamus bestiis et terrenis et aquatilibus et volantibus partim venatione captis, partim ad hominum victum alitis. Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus: ex campis enim atque ex montibus fructus capimus; nostri sunt amnes, nostri lacus; manibus fruges serimus, manibus arbores; aquarum inductionibus fecunditatem terris damus, praeterea flumina arcemus, derigImus, avertimus; nostris denique manibus in natura quasi alteram naturam efficere temptamus.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9567
[degiovfe] - [2017-06-12 19:20:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!