Le donne di Lemno


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le donne di Lemno

 In insula Lemmo mulieres Veneri sacra aliquot annos non fecerant, cuius ira viri earum Thraessas uxores duxerunt et priores spreverunt. At Lemniades eiusdem Veneris impulsu coniuratae genus virorum omne quod ibi erat interfecerunt, praeter Hypsipylen, quae patrem suum Thoantem clam in navem imposuit, quem tempestas in insulam Tauricam detulit. Interim Argonautae praenavigantes Lemno accesserunt; ut eos vidit Iphinoe custos portae, nuntiavit Hypsipylae reginae, quae eos laribus hospitalibus obligavit hospitioque invitavit. Cum suos viros interfecissent et filios procreare non possent, Lemniades cum Argonautis concubuerunt. Hypsipyle ex Iasone procreavit filios Euneum et Deipylum. Ibi cum Argonautae plures dies retenti essent, ab Hercule obiurgati sunt et a Lemno discesserunt. Lemniades autem postquam scierunt Hypsipylen patrem suum servavisse, conatae sunt eam interficere; illa fugae se mandavit. Hanc praedones exceptam Thebas deportaverunt et regi Lyco in servitutem vendiderunt. Lemniades autem filiis, quos ex Argonautis conceperunt, eorum nomina imposuerunt.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/9363

[biancafarfalla] - [2013-09-19 18:49:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile