La leggenda sull'origine dell'aruspicina è priva di senso


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La leggenda sull'origine dell'aruspicina è priva di senso

Ortum videamus haruspicinae; sic facillime quid habeat auctoritaris iudicabimus. Tages dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, exstitisse repente et eum adfatus esse, qui arabat. Is autem Tages, ut est in libris Etruscorum, puerili specie dicitur apparuisse, sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque magnum cum admiratione edidisset, concursus fuit, totaque brevi tempore in eum locum Etruria convenit; tum ille plura locutus est, multis audientibus.
Haec accepimus ab ipsis, haec scripta conservant, hunc fontem habent disciplinae. Estne quisquam ita desipiens, qui credat exaratum esse deum an hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro lucem aspiceret? Quid? Idem deus nonne poterat hominibus disciplinam superiore e loco tradere? Si autem homo ille Tages fuit, quonam modo potuit terra oppressus vivere? unde porro illa, quae docebat, potuit ipse didicisse?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8693

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile