Mitridate estende il suo dominio in Asia e in Grecia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mitridate estende il suo dominio in Asia e in Grecia

Mithridates, qui Ponti rex erat atque Armeniam minorem et totum Ponticum mare in circuitu cum Bosphoro tenebat, primum Nicomeden, amicum populi Romani, Bithynia voluit expellere senatuique mandavit bellum se ei, propter iniurias quas passus erat, inlaturum. A senatu Mithridati responsum est ut, si id faceret, bellum a Romanis et ipse pateretur. Quare iratus Cappadociam statim occupavit et ex ea Ariobarzanen, regem et amicum populi Romani, fugavit. Mox etiam Bithyniam invasit et Paphlagoniam, pulsis ex eis regibus amicis populi Romani. Inde Ephesum contendit et per omnem Asiam litteras misit, ut ubi inventi essent, cives Romani uno die occiderentur. Interea etiam Athenae utbs ab Aristone Mithridati tradita est. Hic miserat iam ad Achaiam Archelaum, ducem suum, cum centum et viginti milibus equitum ac peditum, per quem etiam veliqua Graecia occupata est. Sulla Archelaum apud Piraeum non longe ab Athenis obsedit, ipse Athenas cepit. Postea commisso proelio contra Achelaum ita eum vicit ut ex centum et viginyi milibus vix decem Archelao superessent, ex Sullae exercitu tredecim tantum homines interficerentur. Post alias clades Mithridates cum Sulla de pac agi iussit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8489

[darkshines] - [2010-12-20 17:05:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile