Una veste malefica

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una veste malefica

Deianira, Oenei filia, Herculis uxor, cum vidit Iolen virginem captivam eximiae formae adductam, verita est ne coniugis amorem amitteret. Itaque, memor Nessi praecepti, famulum nomine Licham, laturum Herculi vestem tinctam centauri sanguine, misit. Sed sanguinis gutta, quae in terra deciderat, cum sol eam attigit, ardere coepit. Quod Deianira ut vidit, se a Nesso deceptam esse intellexit, et servum qui revocaret eum, cui vestem dederat, misit. Hercules tamen vestem iam induerat statimque flagrare coepit; cum se in flumen coniecisset, ut ardorem extingueret, maior flamma exibat; cum autem demere vellet, viscera sequabantur. Tunc Hercules Licham, qui vestem attulerat, rotatum in mare iaculatus est; loco quo ille cecidit, petra nata est, quae Lichas appellatur. Tunc dicitur Philoctetes, Poentis filius, pyram in monte Oetaeo constuxisse Herculi, eumque ascendisse ad immortalitatem. Ob id beneficium Philocteti Hercules arcus et sagittas donavit. Deianira autem ob factum ipsa se inetrfecit.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8399

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile