Strani presagi della grandezza di Augusto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Strani presagi della grandezza di Augusto

Multa prodigia quae prius quam Augustus nesceretur et ipso natali die ac deinceps evenerunt, futuram magnitudinem illius et perpetuam felicitatem praesenserunt. Tradunt Atiam, cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte venissent, posita in templo lectica, cum ceterae matronae domum redirent, obdormisse; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque post egressum esse; et statim in corpore eius exstitisse maculam velut picti draconis nec potuisse umquam exigi, adeo ut publicis balneis perpetuo abstinuerit. Augustus natus est mense decimo et ob hoc Apollinis filius existimatus est. Ipso die quo natus est, cum de Catilinae coniuratione ageretur in curia et Octavius pater ob uxoris puerperium serius adfuisset, P. Nigidius, comperta morae causa, ut horam quoque partus accepit, affirmavit dominum terrarum orbi natum esse. Infans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum exstat, repositus vespere in cuna a nutricula loco plano, postera luce non comparuit, diuque quaesitus tandem in altissima turri repertus est iacens contra solis exortum. Cum primum fari coepisset, in avito suburbano obstrepentes forte ranas silere iussit, atque ex eo tempore negantur ibi ranae coaxare.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8383

[silly] - [2011-07-07 15:26:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile