Falsi maestri

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Falsi maestri

Hannibal Carthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset exul, quod eius nomen erat magna apud omnes gloria, invitatus est ab hospitibus suis ut Phormionem philosophum vellet audire. Ille Phormio, homo copiosus, locutus esse dicitur aliquot horas de imperatoris officio et de omni re militari. Tum, cum ceteri qui illum audiverant vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale quidnam ipse de illo philosopho iudicaret. Hic Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondit se multos deliros saepe senes vidisse, sed neminem magis quam Phormionem. Arrogantius enim fuit Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano certavit, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidit, praecepta de re militari dare. Hoc mihi facere omnes isti, qui de arte dicendi praecipiunt, videntur; quod ipsi experti non sunt, id docent ceteros.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8368

[darkshines] - [2011-02-19 12:30:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile