Stranezze di Caligola

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Stranezze di Caligola

Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima cervicis et crurum, oculis et temporibus concavis, fronte lata et torva, capillo raro at circa verticem nullo, hirsutus cetera. Quare, transeunte eo, prospicere ex superiore parte aut capram nominare, criminosum et exitiale habebatur. Vultum vero natura horridum ac teatrum etiam ex industria efferabat, componens ad speculum in omnem terrorem ac formidinem. Valitudo ei neque corporis neque animi constitit. Puer comitiali morbo vexatus est; in adulescentia autem patiens laborum erat, sed nonnumquam subita defectione ingredi, stare, colligere semet ac suffere vix poterat. Mentis valitudinem et ipse senserat ac subinde de secessu et purgando cerebro cogitavit. Creditur potionatus esse a Caesonia uxore amatorio medicamento, quod tamen in furorem vertit. Incitabatur insomnio maxime; neque enim plus quam tribus nocturnis horis quiescebat neque placida quiete, sed miris rerum imaginibus agitabatur. Ideoque magna parte noctis vigiliae cubandique taedio nunc toro residens, nunc per longissimas porticus vagus invocare identidem atque expectare lucem consuerat.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8312

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile