Tberio: optimus princeps

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tberio: optimus princeps

Sacravit parentem suum Caesar non imperio, sed religione, non appellavit deum, sed fecit deum. Revocata est in forum fides, summota e foro seditio, ambitio campo, discordia curia; iustitia, aequitas, industria, sepultaeque ac neglectae, civitati redditae sunt; accessit magistratibus auctoritas, senatui maiestas, iudiciis gravitas; compressa theatralis seditio, recte faciendi omnibus aut incussa est voluntas aut imposita necessitas: honorantur recta, prava puniuntur, suspicit potentem humilis, non timet, antecedit, non contemnit humiliorem potens. Quando annona moderatior, quando pax laetior fuit? Pax augusta, diffusa in orientis occidentisque regionibus et usque ad meridianos aut septentriones fines, per omnes terrarum orbis angulos a latrociniorum metu servat immunes. Restitutae sunt urbes Asiae, vindicatae ab magistratuum iniuriis provinciae; honor dignis paratissimus, poena in malos sera, sed valida: superatur aequitate gratia, ambitio virtute; nam princeps optimus faciendo docet cives suos recte facere, cumque sit imperio maximus, exemplo maior est.
da Velleio Patercolo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8311

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile