Rutilio Rufo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Rutilio Rufo

P. Rutilius Rufus vitae innocentia enituit: cum nemo esset in civitate illo integrior, omni honore dignus habitus est et consul factus. Cum ab eo amicus quidam rem iniustam aliquando postularet, et Rutilius constanter negaret, indignatus amicus dixit: "Quid ergo mihi prodest amicitia tua, si quod rogo non facis?" Respondit: "Immo quid prodest mihi tua, si propter te aliquid inhoneste mihi faciendum est?" Putabat enim contra officium esse amico tribuere quod aequum non sit, et religionem et fidem amicitiae anteponendam esse. Rutilius tamen in odium equitibus Romanorum venit quod ab eorum iniuriis Asiam, cui tunc praeerat, defenderat. Itaque, ab eis repetundarum accusatus, damnatus est et Mitylenas exsulatum abiit. Illi Asiam petenti omnes huius provinciae civitates legatos miserunt praebituros exuli hospitium, opes, omne auxilium. Cum Rutilium quidam consolaretur et diceret instare bella civilia brevique tempore omnes exsules redituros esse: "Quid tibi" inquit Rutilius "mali feci, ut mihi peiorem reditum optates, quam exitum? Malo patria meo exilio erubescat, quam reditu maereat."
da Lhomond


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8295

[darkshines] - [2011-03-17 15:15:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile