Socrate e Lisia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Socrate e Lisia

Socrates, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipso locutus est ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus iudicum esse videretur. Nam, cum ei scriptam orationem disertissimus orator Lysias attulisset, ut ea pro se in iudicio uteretur, libens legit et eam optime scriptam esse dixit: "Sed, inquit, si mihi calceos sicyonios attulisset, non uterer, quamvis habiles et apros ad pedem, quia non essent viriles; sic oratione ista uti non possum, quia, etiamsi diserta et oratoria mihi videatur, tamen fortis non est atque virilis". Ergo ille damnatus est at, cum a iudicibus interrogatus esset, respondit sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ei victus cotidianus in Prytaneo publice paeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur. Hoc responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnaverint.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8234

[silly] - [2010-12-17 20:29:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile