Presagi prima della morte di Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Presagi prima della morte di Cesare

Traditur futura caedes evidentibus prodigiis Caesari denuntiata esse. Paucos ante menses, cum in colonia Capua coloni deducti ad extruendas villas vetustissima sepulcra dissicerent, tabula aenea in monumento, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus esse, inventa est. In ea inscripta erat litteris verbisque Graecis haec sententia: "Cum ossa Capyis detecta erint, ex Iulo prognatus manu consanguineorum necabitur magnaque mox Italiae clade vindicabitur". Equorum greges etiam, quos in traiciendo Rubicone Caesar fluminis numini consecraverat ac vagos et sine custode dimiserat, dicebantur pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere. Et Caesarem ipsum immolantem haruspex Spurinna monuit ut caveret periculum Idibus Martiis; pridie autem easdem Idum avem regaliolum in Pompeianam curiam se inferentem, volucres varii generis, egressae ex proximo nemore, persecutae ibidem discerpserunt. Ea nocte vero, cui inluxit dies caedis, Caesar sibi visus est per quietem interdum supra nubes volitare et cum Iove dextram iungere; et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi; ac subito cubiculi fores sponte patuerunt.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8222

[silly] - [2010-05-16 20:40:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile