Le ultime parole di Emilio Paolo a Canne

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le ultime parole di Emilio Paolo a Canne

Paulus, quamvis graviter ictus, tamen saepe ausus est impetum facere in Hannibalem, protegentibus eum equitibus Romanis. Postremo, iam deficientibus viribus, ex equo descendit ac in saxo consedit. Romani, etsi victi, praeoptabant mori quam fugere, ac victoriam hostium morabantur. Tandem omens dissipati sunt atque, qui poterant, salutem fuga petiverunt. Cn. Lentulus tribunus militum, praetervehens equo, cum consulem vidisset sedentem in saxo, cruore oppletum, exclamavit: "L. Aemili, cape hunc equum, dum tibi aliquid virium superest. Ne feceris funestam hanc pugnam morte consulis: satis iam lacrimarum luctusque est". Ad ea consul respondit: "Cn. Corneli, propera Romam ac hortare publice senatores ut urbem muniant ac, priusquam hostis victor adveniat, praesidiis firment. Tu patere me in hac militum meorum strage exspirare. Tibi Roma confidit." Dum haec dicunt, prius turba civium fugientium, deinde hostes eos oppresserunt: consulem obruerunt telis, ignorantes quis esset, ac Lentulus in tumultu abreptus est equo.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8145

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile