Annibale passa le Alpi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Annibale passa le Alpi

Hannibal, postquam superavit Pyrenaeum saltum, per Galliam ad Alpes pervenit. Montium altitudo nivesque prope caelo immixtae, homines intonsi et inculti terrorem in Carthaginiensibus suscitaverunt. Biduum in iugo moratus est ut militibus, fessis labore ac proeliis, quies daretur. Prima luce castra movit sed cum agmen segniter incederet et maeror in omnium vultu emineret. Hannibal progreditur in promunturio quodam unde longe et late prospectus erat. Ibi iubet milites consistere: illinc ostentat campos circumpadanos Alpinis montibus subiectos, qui in longitudinem decies centena milia passuum patent. Tunc, ut adhortaretur milites, ita locutus est: "Nunc oportet transcendere moenia non modo Italiae, sed etiam urbis Romae; postea iter planum, proclivium erit; uno aut altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate nostra habebimus": Procedere inde incepit agmen, sed ceterum inter per Alpes difficilius fuit. Omnis enim via praeceps, angusta, lubrica erat adeo ut milites prae nive geluque prolaberentur aliique super alios occiderent.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8141

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile