Il povero Lazzaro e il ricco epulone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il povero Lazzaro e il ricco epulone

Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis: sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius. Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno. Elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius, et ipse clamans dixit: "Pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma". Et dixit illi Abraham: "Fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est, ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare". Et ait: "Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum." Et ait illi Abraham: "Habent Mosen et prophetas, audiant illos". At ille dixit: "Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent." Dixit autem illi: "Si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent".
da Luca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8113

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile