La caducità della fortuna


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La caducità della fortuna

 Porum Alexander ut vidit adlevantem oculos, non odio sed miseratione commotus: «Quae – inquit – amentia te coe ̇ ̇git belli sortem experiri, cum rerum mearum famam cognovisses?». At ille: «Respondebo ea libertate, quam tu, interrogando, mihi fecisti. Neminem me fortiorem esse censebam; meas enim noveram vires, sed nondum tuam expertus eram: fortiorem te esse docuit belli eventus. Nunc aequo animo quod mihi fortuna dederit erit ferendum». Haec fatus cum tacuisset, rursus ab Alexandro interrogatus est quid putaret victorem facturum esse de victo. «Fac – inquit – quod tibi hic dies suadet, quo expertus es quam caduca felicitas sit». Plus monendo profecit quam si precatus esset. Nam magnitudinem animi eius interritam, ac ne fortuna quidem infractam admiratus, Alexander eum non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est. Aegrum curavit haud secus quam (non diversamente che) si pro ipso pugnasset, in amicorum numero recepit et mox ei donavit amplius regnum quam ante tenuerat.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8068

[silly] - [2010-05-27 22:12:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile