Ambizioni smodate


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ambizioni smodate

 Cnaeo Pompeio in externis ac domesticis bellis suscipiendis non virtus aut ratio suadebat, sed insanus amor falsam magnitudinem consequendi. Modo in Hispaniam ad Sertoriana arma (spedizione contro Sertorio), modo ad colligandos (tenere a freno) piratas ac maria pacanda vadebat: hae praetexebantur causae ad continuandam potentiam. Quid illum in Africam, quid in septentrionem, quid in Mithridatem et Armeniam et omnes Asiae angulos traxit? Infinita scilicet cupido crescendi, cum sibi uni parum magnus esse videretur; ceteri contra existimarent eum Magnum cognominandum esse. Quid Caium Caesarem, qui Gallos domando satis gloriae sibi paraverat, in rei publicae exitium immisit? Gloria et ambitio et nullus supra ceteros eminendi modus. Unum ante se ferre non potuit et Pompeium cum re publica perdere voluit. An Caius Marius cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula adeunda putabat virtutis instinctu? Marius exercitum, Marium ambitio imperandi ducebat. Isti omnes, cum omnia concuterent, concutie- bantur ipsi insana gloriae cupidine, turbinum more, qui rapta convolvunt.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8000

[silly] - [2010-10-29 23:57:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile