La cultura di Cicerone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La cultura di Cicerone

 Notus est omnibus, qui eloquentiae student, Ciceronis liber, qui Brutus inscribitur, in cuius extrema parte (nam prior commemorationem veterum oratorum habet) sua initia, suos gradus, suam eloquentiae disciplinam refert. Narrat enim se apud Quintum Mucium Scaevolam ius civile didicisse, apud Philonem Achademicum omnes philosophiae partes penitus hausisse; neque iis doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe contigerat, Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut ibi omnium artium varietatem omnem complecteretur. Itaque, Hercle!, in libris Ciceronis deprehendere licet non geometriae, non musicae, non grammaticae, non denique ullius artis ingenuae scientiam ei defuisse. Ex multa eruditione et plurimis artibus et omnium rerum scien- tia exundat et exuberat admirabilis eius eloquentia. Nam oratoris vis et facultas, sicut ceterarum rerum, non angustis et brevibus terminis includitur, sed is est orator, qui de omni quaestione pulchre et ornate et ad persuadendum apte dicere pro (secondo) dignitate rerum cum voluptate audientium possit.
da Tacito


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7996

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile