Cincinnato, vincitore degli Equi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cincinnato, vincitore degli Equi

 Cum in urbem allatus esset nuntius Aequos exercitum Romanum obsessum in castris tenere cum consule Minucio, Romae magna trepidatio facta est et dictator creatus est Quintus Cincinnatus, qui tum privatus civis erat et praediolum trans Tiberim colebat. Ad eum legati missi sunt qui ferrent senatus mandata. Qui, novis copiis conscriptis, ad castra consulis prodiit ut Aequos obsidentes circumveniret et opem obsessis ferret. Inde magnus clamor hostium factus est, qui in castris a Romanis auditus est. Primo autem consul haud certe sciebat unde clamor fieret, sed, ubi intellexit adesse exercitum Romanorum et sibi auxilium ferri, suis imperavit ut arma caperent et ex vallo contra hostem exirent. Extemplo undique proelium initum est. Post multas horas Aequi, iam omnino a dictatore circumventi, in unum globum coierunt, parati omnia ferre et extrema pericula obire. Tum demum dictator iussit novam pugnam iniri et hostes, ne omnes perirent, dictatorem imploraverunt ut se inermes abire sineret. Eis abire licuit, sed prius sub iugum eundum fuit. Tribus hastis iungendis iugum fieri solet, quarum duae humi fixae sunt, tertia super eas transversa collocatur.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7942

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile