I primi martiri cristiani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I primi martiri cristiani

 Extremis temporibus Tiberii Caesaris, Dominus noster Iesus Christus a Iudaeis cruciatus est post diem decimum Kalendas Apriles. Cum resurrexisset die tertio, congregavit discipulos, quos metus comprehensionis eius in fugam verterat, et, diebus quadraginta cum eis commoratus, aperuit corda eorum et eos instruxit ad praedicationem doctrinae suae. Inde discipuli, qui tunc erant undecim, adsumptis in locum Iudae proditoris Mathia et Paulo, dispersi sunt per omnes provincias ad evangelium praedicandum et per annos viginti quinque usque ad principium Neroniani imperii per omnes civitates fundamenta Ecclesiae statuerent. Cumque iam Nero imperaret, Petrus Romam advenit et, editis quibusdam miraculis, quae virtute ipsius Dei faciebat, convertit multos ad veram religionem et Deo templum fidele ac stabile in hominum animis collocavit. Qua re ad Neronem delata, cum animadverteret non modo Romae sed ubique cotidie magnam multitudinem deficere a cultu idolorum et ad religionem novam transire, primus omnium persecutus Dei servos, Petrum cruci adfixit, Paulum interfecit.
da Lattanzio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7930

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile